Media

BWV 603 Puer natus in Bethlehem

Opname mei 2014, St. Joriskerk Amersfoort

 

1. Puer natus in Bethlehem, Alleluia.
Unde gaudet Jerusalem. Alleluia.

2. Hic jacet in præsepio, Alleluia.
Qui regnat sine termino. Alleluia.

3. Cognovit bos et asinus, Alleluia.
Quod puer erat Dominus. Alleluia.

4. Reges de Sabâ veniunt, Alleluia.
Aurum, thus, myrrhum offerunt. Alleluia.

5. Intrantes domum invicem, Alleluia.
Novum salutant principem. Alleluia.

6. De matre natus virgine, Alleluia.
Sine virili semine; Alleluia.

7. Sine serpentis vulnere, Alleluia.
De nostro venit sanguine; Alleluia.

8. In carne nobis similis, Alleluia.
Peccato sed dissimilis; Alleluia.

9. Ut redderet nos homines, Alleluia.
Deo et sibi similes. Alleluia.

10. In hoc natali gaudio, Alleluia.
Benedicamus Domino: Alleluia.

11. Laudetur sancta Trinitas, Alleluia.
Deo dicamus gratias. Alleluia.

2018

Naar kerst

Lees meer....